monumenta.ch > Ambrosius > 10 > bkeCod.32.89r > 42
Ambrosius, De apologia David, § 41 <<<     >>> § 43

§ 42

1 cur ergo secundum gestorum ordinem psalmorum quoque ordo non quadrat? quia non tam ordinem ordini quam mysterium gestis uoluit conuenire ideoque numerum remissionis aptare huic uoluit historiae.
2 quinquagensimus enim numerus remissionis est numerus, sicut in euangelio dominus ipse nos docuit dicens: duo debitores erant cuidam faeneratori.
3 unus debebat denarios quingentos, alius quinquaginta.
4 non habentibus illis unde redderent donauit utrisque.
5 quis ergo eum plus diligit? et in lege habes quia iubeleus dicitur numerus quinquaginta annorum recursus celebrabilis admodum, quo debita uacuantur, confirmantur Hebraeorum libertates, possessionum refusiones.
6 hunc numerum laeti celebramus post domini passionem remisso culpae totius debito chirographoque uacuato ab omni nexu liberi et suscipimus aduenientem in nos gratiam spiritus sancti: die pentecostes uacante ieiunio laus dicitur deo, alleluia cantatur.
7 denique et puellae pater illius, quae per uim concubitus nulli ,łĮ'I.I desponsata pereri, quinquaginta didragma argentea accipit, ipsa autem in coniugio permanebit.
8 hoc ergo numero etiam uitia uertuntur in gratiam.
9 magnus igitur psalmus, quo docemur quemadmodum agenda paenitentia sit.
10 I